monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 49 > LIBER PRIMUS. > Ioannis I, 2 > 36 > sectio 13 > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 36, 7
Dicam ergo; capiat qui potest, credat qui non potest: tamen dicam quod ait Dominus, Vos secundum carnem iudicatis; ego non iudico quemquam, aut modo, aut secundum carnem. Sed et si ego iudico, iudicium meum verum est. Quare iudicium tuum verum est? Quia solus non sum, inquit, sed ego et qui misit me Pater. Quid ergo, Domine Iesu? Si solus esses, falsum esset iudicium tuum; et ideo verum iudicas, quia solus non es, sed tu et qui te misit Pater? Quid responsurus sum? Ipse respondeat: Verum est, inquit, iudicium meum. Quare? Quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Si tecum est, quomodo te misit? Et te misit, et tecum est? Itane et missus non recessisti? itane et ad nos venisti, et ibi mansisti? Quomodo istud creditur? quomodo capitur? Ad haec duo respondeo: Quomodo capitur, recte dicis; quomodo creditur, non recte dicis. Imo ideo bene creditur, quia non cito capitur: nam si cito caperetur, non opus erat ut crederetur; quia videretur. Ideo credis, quia non capis; sed credendo fis idoneus ut capias. Nam si non credis, numquam capies; quia minus idoneus remanebis. Fides ergo mundet te, ut intellectus impleat te. Verum est, inquit, iudicium meum; quia solus non sum, sed ego et qui misit me Pater. Ergo, Domine Deus noster Iesu Christe, missio tua incarnatio tua est. Sic video, sic intelligo: postremo sic credo, ne arrogantiae sit dicere. Sic intelligo. Prorsus et hic est Dominus noster Iesus Christus; imo hic erat secundum carnem, modo hic est secundum divinitatem: et cum Patre erat, et a Patre non recesserat. Quod ergo dicitur missus venisse ad nos, incarnatio ipsius commendatur, quia Pater non est incarnatus.